Latin
1.21.1 to 1.21.3
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.21.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Aggredimur ingens bellum, inter Medicos et Patientes, perplexa quaestio, magna controversia, longa disputatio, numquam satis exagitata. Decisa quidem lis est saepius: sed post latam sententiam, semper appellantibus aegris ad aliud tribunal. et quamvis Areopagitae fuerint severissimi Iudices; nihilominus Germani populares mei, prius ad illorum pedes, adicient pedes supplices suos, deprecaturi. tantus horror aquae. humido elemento, quod Bacchum non redolet, submergi timent. Vid. Sat. IV: in gloria Medicinae. Culeum, in quo saltem a tinctura fluminis tuti sint, minus reformidabunt. Quid enim gallum et simiam, serpentem et canem curent, muniti lagona ? paucis: malunt sibi interdici igne et aqua: quam igne et vino. Pone podagra liberandum Teutonem, hac condicione, ut de racemo nil gustet. edepol rescindet pactum. praeoptabit, cum Libero Indorum domitore, in dolio habitare Podagricus; quam immunis pervolitare maria, in concha Neptuni, esto, gemmea et capacissima. Urgebis repugnantem argumentis? Negabit prima principia: et se credet vicisse, modo non cogatur esse abstemius. Repeto, in difficile certamen descendi, tamen dirimendum est. Optimus modus hic erit, utrimque transigere. nec Patientes, nec Medici, sint nimis contumaces. hic cupiditatibus suis, iste inolitae opinioni sinat aliquid demi. Medicum prius aggrediar, blande et comiter. ais, aegro te sanitatem restituere velle? quippe ni exoptatissimam. egregiam sane operam navabis, iuvando calamitosum. Dic autem, obsecro, quibus adminiculis? Vinum, inquies, auferam. ad aram pampineam accedere vetabo. Aquatica Lotos concessa sit. Nihil aliud? hoc potissimum; imo per Aesculapium hoc ante omnia, sacrum et unicum. Si nihil aliud: nescio an pecuniam et tempus Paduae, Bononiae vel Lutetiae Parisiorum bene collocaris, Quare Domine Doctor (ex veteri formula) agimus gratias pro doctissimis argumentis, si in simili genere, etc. Sed liceat familiarius interfari quaedam, non quod non sentiam, atque eadem velim, quae tu: sed ut post dissertationem et amicum iurgium appareat utriusque, et totius causae liquidior veritas; aliique intelligant, nos idem sentire. obtinuit iam mos, nescio quo fato; ut in plerisque morbis, praesertim autem in pedestri, advocatus Medicus continuo clamet ad aquam, ad aquam, Bacchi morbus est, lympha exstinguendus. ad aquam. Quam enimvero? salutarem, limpidam, necessariam necessitate nostrae artis. Quasi vero nullus aeger a vobis curari possit, nisi missus in undas, ter flumine vivo purgetur. num omnis podagra a vulnere vitis? num quaevis uva sauciat nervos? Scio ex Plauto, Bacchum dolosum luctatorem esse: nam supplantat pedes. Atqui multos conspicimus iacere in lecto, osores illius laticis, quem immerito in aliis persequimini, in vobis amatis.