Latin
1.21.4 to 1.21.6
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.21.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Arcebis et hos a vindemia, quam dudum horror naturae submoverat? ergo alia praescribes aegro corpori, et, si sapis, stomacho in primis atque lieni utilia: quae nimirum urget Geilfusius vestrae factionis Coryphaeus. Hoc posito, fatearis necesse est, non semper tantummodo dolium inspiciendum esse; sed saepius et cordolium: ubi aegrimoniae causae latent. His tamen non obstantibus, multi ex vobis, (nega, si potes) medicari afflictis pedibus nesciunt, praeterquam aphorismis ex puteo haustis. Quid? vultis Nazaraeatum Iudaicum in Rem publicam Christianam introducere? ille pridem abrogatus est, et exolevit. Veteris Testamenti Nazaraeus uvam contingere non ardebat; nedum libare profluens mustum. Haec religio illius fuit et Caerimonia: qua modo non utimur. nec si velis, possis. non enim nisi sanissimi, et expertes omnis maculae Domino consecrari poterant: quales utique Podagrici non sunt. Tu languentem, nodosum, pedibus manibusque captum (addo, invitum) offeres? piaculum feceris. Quid vero aliud agitis, omnem usum vini proscribendo? Numerorum sexto in Pentateucho ista leges: Haec est lex Nazaraei: (scilicet Podagrici tui.) a vino, et omni, quod inebriare potest, abstinebit. Quidquid de uva exprimitur, non bibet, etc. In lege Gratiae, Novi Testamenti, videtur difficile Thema, grave Argumentum, horridus Ordo, in Germania certe, quod sciam, paucis aut nullo loco receptus; ne dum gentilicio consensu adprobatus. Est aliud, quod scire quaeram. Cur non et capita Podagricorum radi prohibetis? cur vestri Nazaraei novaculam subeunt, aspectantibus vobis, nescio, an non et procurantibus vobis, Parcarum et Proserpinae forfices, ultimos capillos tondentium? Ceterum de potu aquae aegris praescribendo respondimus in Gloria Medicinae asserta Sat. IV. ad quam curiosus Lector remittitur. Totum opusculum ab Archiatro Monacensi transmissum, quum perlegisset Ioan: Ionstonus Medicus Francofurti ad Oderam, Vir et editis libris, et fama Nominis, artisque suae felicitate celeberrimus; literis ad me datis, significavit vera scripsisse. Quem testem, si admiseris; profecto multorum inscitiam, sive Proterviam, redarguet. ingens hydriae cum oenophoro certamen erit. Utut sit: certum est, omnes aegritudines aquis non suffocari, Nec si ad aquas Salvias Podagricum damnes; continuo saluti restitues, Indaganda est prius Crasis, et habitudo corporum, quo humore praedominante obnoxia persona oneretur. explorabis errorem commissum, et exuberantis mali originem. Deprehenso, faeces vini peccasse, in forti cetera stomacho, usum lymphae praescriptum nemo culpaverit; sin absque ullis racemis contracta est labes: quaeso, cur ventriculus alioqui deses, et officii sui immemor, undarum eluvie evertatur totus?