Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., III. Quae causae Podagrae.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Iuris Consultus Geilfusius Medicus Balingensis, libellum edidit inscriptum Trutz Podagram paucorum foliorum, lingua vernacula. Is in hunc ferme modum disserit. Causa primaria videtur in hepate ponenda. probat hoc dolor, repentina inundatione saepe totum arthritici corpus occupans, vitiati autem sanguinis origo, in hepate est. illic enim conficitur; et tamquam commune nutrimentum, per venas in omnia membra dispensatur. Unde quoque fit, ut quam primum se dolor insinuat, etiam urina decoloretur: manus pedesque intumescant, et malum membratim serpat. Hanc intemperiem, exauget marcentis stomachi debilitas, cruditatem ciborum non bene subigens. itaque sic transmissi in hepatis officinam, indeque refusi, morbos generant. Axioma Medicorum est: Error primae concoctionis non corrigitur in secunda. ipso vomitu, Podagrici sentiunt paroxysmum levari.