Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., IV. Ex quo Humore Podagra potissimum creatur?
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
ET vero causa quaerendi est. nam sanguis peccans, genus omne morborum creat: Icterum, Cephaleam, etc. Sed quaeritur, unde tophi podagrici certius pullulent. an, si pituita, quasi de palude sua, restagnat? atqui phlegmata potius algorem secum vehunt: non torrent. et universim Podagrici calidioris naturae sunt. plus vigilant, quam dormiunt. iucundos videbis, hilares, facetos. Deprehendes ingeniosos, scientiis, artibus, Musis deditos. quae pingues et pituitosi tantopere non curant. An atra vel flava bilis, supra Modum effusa, pedum usum praescindit? At enim multi, qui felle abundant; carent tamen Podagra. plures invenias ictericos, quorum nervi, ne fumo quidem ignis intestini afflentur. Dicendum: minima non curare Podagram, utpote Humorem Praetorium, et quasi despoticum. causam ad magnificos excessus, et crasin, sive totius corporis habitudinem referas. Ut cetera non adsint; ex pituitae eluvione, oritur Podagrae genus frigidum; ex intemperantiore bile admixta, calidum.