Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XXXIV. Quae Podagra superbissima.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Abiectisima, demisissima, quae non tumet, non inflatur. Paradoxum et hoc videbitur. ita tamen se res habet. Nam fastu in se recondita, neminem timet: omnes despicit: nullum Medicum curat; a nullo curatur, tanto enim acrius malitia intenditur, quanto secretius coquitur. Ut hanc Furiam Dii Deaeque! quae autem tumore pedis se prodit, quae inflatur; quasi libellum supplicem ad genua demittit, pro hospitii licentia: adesse indicans, quam conduxissent, haec omnem aversata hypocrisin, nihil simulate agit. Dignatur etiam mansuescere. ipsis Chirurgorum emplastris se submittit, clementior est, et mitius titillat.