Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.35
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud Paradoxum. Enervis. talis enim quam maxime laborat. ne Hercules quidem tantos labores exanclaverit. Nam Podagra, quae calcem trudit, et Nemeaeo leone ferocior, et apro Calydonio saevior, et hydra Lernaea feracior est. Superi! quis Alcides hoc monstrum domet? frustra Podalirius atque Machaon oppugnent. ipsius Apollinis Pythii pharetra, omnium archiatrorum clava desperat.