Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., VI. Quae Sententia Geilfusiana.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis sanguis humanus, secretum salem nativum secum vehit: qui separatus a corpore suo, peculiares effectus producit nisi autem separetur, vel arte et cura, vel naturalibus beneficiis; puta sudoris, urinae, hepatis animosi: paulatim totum sanguinem acrimonia sua penetrabit et inficiet. Iuvenilis aetas validis viribus fulta, potentius resistit; nec uno impetu sinet invalescere. Si manus, pes, digitus unus intumescant; si dens doleat; ignari fingent, huius mali causas iam tum intra Podagrae sphaeram sitas esse. nihil minus. interea crescentibus annis, sal hoc cumulatum, latius grassabitur. donec scilicet regnum Hygiae expugnet, et hominem totum possideat; possitque dici: Hoc habet. est enim acerrimum, par sali armoniaco, ita, ut cum sale urinae conferatur, quo fortius nihil. nam in spiritus resolutum, non tantum bacas, uniones, ut spiritus Tartari; sed et aurum ac cetera metalla subigit. Hinc est, quod spiritu salis armoniaci, vel urinae, arthriticos dolores leniri manifeste notemus. Quia eius virtute sal Podagricum per sympathiam attrahitur. Quod simillimum urinae (esto, imperfectius) ipse sanguis nutrit, velut aspidem in lacte. Ut non immerito censuerint periti medici, paroxysmos Calculi et Podagrae consanguineos esse ac quemadmodum in vesica et renibus male affectis calculi generantur: ita quoque ex destructo hepate, prouenire hunc separatum salem, Podagrae seminarium.