Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., VII. Nullane assignari possunt Prognostica, sive indicia venturi morbi: quibus
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Utique, sed causae et indicia paene idem sonant. Vitanda est primo repletio ventriculi: ne dapibus et indigesto vino obruas, ac stipes. inde siquidem stomachi vapores, velut exhalationes a Sole tractae sursum in aera, de vertice capitis, quo ascenderant, cum damno recidunt. Alterum Prognosticum observandum de caelo est, ex Veneris Planeta terras et corpora incendente. nam Venus immoderata calorem nativum, illum benignum et genialem vel absumens, vel imminuens facit, ut materia peccans (lerna malorum) consumi non possit. ergo accumulata in cerebro, dum exitum ibi non invenit; per nervosos canaliculos deorsum relabitur. denique in cladem furit. Hinc vetus illud: Quae faciunt Podagram? Balnea, vina, Venus. est et atrox, et subita ira, cum vehementi concitatione sanguinis periculosa. Quin et inopinus terror, hominem quasi de statu vitae deiciens. sicut enim haerentes Podagrae nodos aliquando resolvisse legitur (consule Poema n. 74.) ita collectam morbi materiam fortius astringere potest. nam harmonia humorum, per repentes atque improvisos impetus, aut consternationem semel dissoluta vel concussa; facile est cuicumque morbo, grassari. Certe Anno tricesimo quarto, cum publica pestis per Germaniam saeviret, integras ciuitates depopulata; observatum fuit Monachii Boiorum, ubi degebam, veneno excipiendo se maxime obnoxios reddidisse; qui vel minimo dolore naturam contristaverant. puta, laedendo digitum, fricando verrucam, praemordendo labia. Ut de subito metu aut horrore taceam. Nam hic quidem etiam in non ultimi nominis contagione, certum exitium putatur accersere. Novi ibidem Clericum, animosum cetera, et valentem viribus: qui eodem tempore, iam pacta mercede, spontaneum se iuvandis aegris dicaverat: opus altero statim die aggressurus. Forte ad cenam sedebat, quum strepitu quodam obtuso excitatus, (feralibus plaustris, ad clarum Lunae iubar, eliminata cadavera convectabantur) aperit fenestram fortuito, visurus, quid foris ageretur. spectat funera utriusque sexus, foedum in modum temere iacentia, et male digesta. Spectando violat oculos: subitoque horrore contactus, mox et ipse intra biduum funus fuit. Qui si data opera, sciens volensque, etiam exporrecto vultu, etiam curioso, in exanimes, et Libitinae debitos, inspexisset; nullam fortasse labem erat visu contracturus. Quomodo et ab urticis minus laedimur, si fortiter eas, non timide stringimus. In hunc ferme modum percelli posse naturam; iraque vel metu vehementi causam dari contrahendae Podagrae, aliqui existimant, De contracta non memini me exemplum legisse; solutam sic repente invenies in ipso Poemate, n. 74.