Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Non vidi Medicum, qui augustum hunc morbum, tot nominibus honoratum, tot titulis praecinctum, tot praerogativis illustrem, inter contagiosos numeret. Sed affirmat experientia. Queruntur laesi, soccos Podagricorum, indutos sanis pedibus obesse. Sentiunt exsudatas quales quales reliquias. Quod affecta pars aliquid de labe trahat, videtur vero simile. ex hoc propterea totum corporis temperamentum non turbatur; sicut ex propria incuria, vel traduce.