Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., VIII. Cur odiosus humor membrorum iuncturis se familiarius insinuet.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
NEscio, quam aliqui Sympathiam somnient, ridicule, cur non potius Antipathiam? Quis enim, obsecro, occultus hic conspirandi vel attrahendi modus? an sicut magnes ferrum attrahit, sic iunctura dolorem infestum? Nova philosophandi ratio. Dicamus sanius, pituitam bile mixtam deorsum tendere, naturali pondere gravitatis suae, velut fluxum cuiuslibet aquae: sed in genuum internodiis, spissitudine surae carnosae nervos constringente, saepe intercipi. Prius apparet etiam ex eo, quod delapsus humor ostia quaerat. idcirco temptat pollicem, calcaneum, talos, et extrema pedum ac manuum; nullam molestiam facessiturus, si emittatur. cohibitus, instar undae ad saxum allisae, ad nervum strepitat, rodit, aestuat, furit, putrescit; atque, ut gutta cavat lapidem Deucalionaeum: immo et lapides creat, quos tophos vocant, digitorum nodos. Tales ferias residendo agit, ut dolor tamen interim non ferietur, nam lentissime ibi consumitur. scitanti causam huius morae, respondet Geilfusius: illa qualiacumque membra a cordis foco longius distare. humorem salsum non posse excoqui. sed refuto: cur interius apostema proximum cordi, ex vicino calore, non citius maturatur, ut effluat: sed potius accrescens, cor ipsum suffocat?