Latin · Dactylic hexameter
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XXIV.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.24
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc age Musa, refer choreas. Quis credere possit?
Opdagrici cunctis Saliari ex ordine palmam
Praeripiunt. quoties agitant, quid castius illis?
Caute subsiliunt: et humo vix calcibus icta,
Mollia suspenso vestigia crure reponunt.
Quos inter melior Savendola: ceu pede nude
Pressurus tribulos, urticarumque maniplos.
Vidimus a podagra surgentem, ducere sponsam:
Quosque iubebat Hymen, saltando carpere gyros.
Tam molli rasit substrata tapetia passu
Ingrediens; ac si vitreus, vel laneus esset.
Caeciliam Sponso scires nupsisse polito;
Quique modestus amet: multum de moribus aulae
Traxerit Hispanae; nitida grauitate decorus.
Meinradus Panarot, quem saepe accessimus ipsi,
Aeger et infirmus, scisso vix aere saltat.
Non calcat terram, sicut tu crasse Menalca;
Crasse Nabuzardan, caupo crasissime Garse.
Pulvereus surgit vobis bacchantibus aer;
Et tremit ad biforem motu domus excita buxum.
A Podagra discas, quid sit seruare Decorum.
Quando etiam facit esse pios, sanctique pudoris
Custodes. Non sunt, sicut tu Gintrio, capri:
Telluremque suam Matrem calcare verentur.