Latin
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XXV.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc Ipsum veritus si tu quoque Calue fuisses,
Euersor patriae, deductum nomen Iulo:
Sub pedibus non Roma tuis fudisset obortas
Ex Tybri lacrima s prostrata, obtrita, subacta.
Impie, non poteras miserandae parcere Matri?
Palluit, erubuit: mutata est corpore toto.
Insuper excussae fluxerunt vertice turres:
Nec sensit verum terrae Pharsalia motum,
Nescia mens hominum bene diuinare futura.
Quod iuuenis Caesar digito scaberet caput uno;
Sulla querebaris. vanum. sive omine laeuo
Ipsa sibi mens augur erat: seu Fata ferebant.
O quanto potius, si mens non laeua fuisset;
Debueras timuisse pedes, et non caput: istis
Calcauit Romam, Libertatemque togatam.
Per mare, per terras, ad damna et Fata cucurrit.
Profuerat, semper manibus pedibusque ligatis,
In molli pluma, viridi Ptolemaidos horto,
Constrictum iacuisse: velut Catilina iacebat.
Semper enim lecti vinclis haerere coactus,!
Nunquam transisset Rubiconem milite ducto
Ad quaeuis imitanda: nec alea iacta fuisset.
Nec tantum Latii fudisset in orbe cruoris
Thessalico: neque triste nefas serpisisset in arcem
Tarpeiam, frangens Fasces, Brutique secures.
Est, ubi proficimus morbis fitque utile damnum.