Latin · Dactylic hexameter
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XXVII.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Accuso nimium querulos de sorte maligna,
Ingratos Superis, ignorantesque bonorum,
Quae vehit hic morbus secum. non aequor arare
Cogeris, aut duras vertendo frangere glebas.
Prodo dolum. noster cucuphas, horrore laboris,
Mavult in molli segnis putrescere pluma,
Quam currus agitare, aut findere ligna securi:
Atque adeo simulat Podagram, ut lentescere possit.
Poplite tam sano nutat, quam cespitat aegro
Curvus Stampolides. en, quanta libido sedendi!
Quot desideriis petitur lucrosa Podagra,
Otia agens! nisi cum dens inuitatur ad offam.
Tunc validas sumit vireis, et crescit eundo.
Ut canis ire sagax, Domino cum coena paratur;
Ad longum ieiunus iter vestigia tardat.
Vertagus est, quoties afflat conuiuia nidor.
Verum ergo dixti nobis Venusine Poeta:
Optat ephippia bes, piger optat arare caballus
Hic edit Podagram; petit ille, aut fingit habere.
Nunquam hominum variis respondent omnia votis.
Nunquam inter sese conspirant omnia vota.