Latin · Dactylic hexameter
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XXVIII.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
O cur non morior! moriendi tanta libido est!
Quin te cum Turno desperante eicis ergo
Et mundo, et vita. terram satis usque gravasti.
Sit tibi terra leuis, iam dudum proximus haeres
Inclamat. quonam usque preces frustraris et ungues?
Nimirum, puerile gemens, convinceris aegue
Velle mori. velut ille senex, qui pondere lassus,
Pertaesusque gravis vitae, cum Fata vocaret,
Horruit aspectu; simul atque apparuit atra,
Longa, inopina, minax, faedo Mors oris hiatu;
Abiectumque humeris fascem replicauit onustis:
Seria nequidquam se verba fuisse locutum
Testatus: lacrymisque preces admiscuit, orans,
Parceret. o dulcem potius cratera reuise,
Et madida admorsu, Wolffgange, infige labella.
Heic tua vita latet. vappam praedentur amici.
Nescis, heu, nescis; quae sint verissima vitae
Gaudia. Mens terrore carens, fortisque ferendo
Adversas acies, et turbamenta malorum:
Iustitiaeque rigor, pectusque domabile numquam.
Ut quid suspiras? animone libentius aeger
Esse velis, laesi membre quam corporis uno!