Latin · Dactylic hexameter
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.33
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quoque commendat Podagrae venerabile donum.
Matrem incremento Naturam perficit almam.
Haec tibi quippe pedes graciles dabat atque pusillos.
Fecisti crassos, pondusque admittere iussos.
Iam passu tanto grauiore incedis, ut olim
Tros Anchisiades. Capitis superadiice gazam
Derasi, defaecati, multumque capacis.
Quod vibret radios, et splendeat absque tenebris;
Debetur Podagrae, faeces ex arce supremi
Verticis ad plantas, et fundamenta trahenti.