Latin
SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, XXXIV.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
Bamba caret pedibus cerui: tamen obtigit illi
Millibus e multis longa et ceruina senectus.
Si leuior capream potuisset vincere cursu:
Defunctus tanto velocius isset ad Umbras.
Non minus hoc vere dictum tibi, Marce, putabis.
Vivere Fata diu cui concessere; negarunt
Ire diu. Quid habes igitur, quod iure queraris?
Si bona confluerent, non posses omnia ferre:
Ingenium, formam, fortunam, nomen, opesque,
Diuisit sapiens Natura; pedumque negando
Vsum perfectum, donauit caetera habere.
Ipsius sperare potes quoque Nestoris aeuum.