Latin
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., Epistle 1
Jacob Balde, Urania Victrix 1.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Insinuat se blande hic Sensus, et circumspiciens dotes suas atque pulchritudinem, Animae fidelem operam pollicetur, atque pluribus praestitam commendat: nimirum ut votis suis obsequentem Uraniam paret. 1. Visus, sensus inter omnes praestantissimus: merito ergo diligendus. 2. Oculi admirabilis fabrica. 3. Vis oculorum et efficacia: fulgor et fulgur. 4. Nulla Lia venusta est. 5. Lacrima, aqua vitae; huius, oculi, fons: certe canalis. 6. Oculi dignitas, tutela, laetitia, lepor. 7. Oculus, animae fenestra. Ex hac enim veluti Dominam per cancellos, universa perspicere: almumque diem, et omnia sub visum cadentia delibare. 8. An non igitur Visus in primis amoribus habendus?