Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., Epistle 1, lines 1.1.2.1-1.1.2.44
Jacob Balde, Urania Victrix 1.1.2.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
QUo sine non posses missam lustrare tabellam,
Mittitur a Sensu nobiliore salus.
Quod Sol in Caelo, quod Solis lumen in Orbe:
Hoc est in vultu, VISUS, Amica, tuo,
1. Quinque sumus gemini Fratres. dignissimus horum,
Te quoque semper ego iudice visus eram.
Nam cur blandiris tam caute ac molliter uni?
Cui dicis, mea Lux: Quid mea vita facis?
Ut circumspicias temet; pars altera certe
Clarior haud fuerit corporis ulla tui.
Omnipotens aliud nusquam maiore paratu
In membrum tantas contulit Auctor opes.
2. Quicumque expendit fabricae miracula nostrae,
Victus laudandis se neget esse parem.
Nescit Aristoteles :dubitat Galenus ,et horret;
Gratior Utilitas, an mea forma prior.
Servo Caput summa custos Speculator in arce;
Excubiasque tuo nomine semper ago.
Lene supercilium graciles curuatur in arcus.
Qui te custodit; non hic inermis adest.
Stella tuens praefixa foris. Sic quisque Viator
Noverit Uranien hoc habitare loco.
Hic vigilo. neque enim ipsa negas; fidusque satelles
Intromitto tibi, quidquid habere cupis.
At ne decipiar; nunc rectum missile vibro:
Nunc minor obliquum cominus, acre tamen.
Iactavit pelles clypei septemplicis Aiax :
Munitus Septem sum tunicis et ego.
Tres tibi prae reliquis carae. quis nomina Rete
Et Cornu Spissae lucis, et Uva dedit.
Tale nihil molli depectunt vellere Seres :
Tale nihil Phrygio pollice fecit acus.
Sed neque Arachnaeae certent subtilia telae
Viscera: et in teretes stamina ducta rotas.
Laedere pupillam, gravis est iniuria, nostram.
Talitro frontem laedere, ludus erit.
3. Praeterea nihil est oculi velocius ictu.
Non aequat Parthus ,non iaculator Arabs .
Praevenit excussae rutilantia fulgura nubis;
Summaque, momento temporis, astra ferit.
Femina praesertim nostris accingitur armis:
Quando alia imbellis sexus inopsque negat.
Militat aspectu, cum vult se fortiter uti.
Hinc velut ex pharetra fulgida tela iacit.