Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANUS CINNA PICTOR URANIAE ., lines 1.3.2.47-1.3.2.96
Jacob Balde, Urania Victrix 1.3.2.47-96
Unproofread scanNot analysed yet
Ut sileam priscos: nullum non protulit aevum
Illustres aliquot conspicuosque viros.
Quorum Posteritas cineres quoque sera veretur:
Relliquiasque sacri muneris instar habet.
Angele tunc Michael famose taceberis Urbi:
Cum perdet linguam Roma diserta suam.
Tot poni Raphael Urbinas dignus in aris;
Quot positas eius nomine fama canit.
Palma: tuae semper Iudittae palma virebit:
Dum stabit Veneta Marcus in Urbe Leo.
Saecula Bassano similem non multa tulerunt.
Maiorem, credo, Saecula nulla ferent.
Functorum monumenta satis vel muta loquuntur;
Quae monumenta tuae sint, Titiane ,manus .
Quamvis Zuccatum subduxerit Atropos Orbi:
Clarus adhuc hominum viva per ora volat.
Bellino debet Gonzagae Iulia formam:
Qua vultus Helenae vincere visa fuit.
Quid Caligarettum Tindorettumque sagacem,
Cumque Trevisano te, Mutiane loquar?
6. Aetas ALBERTUM DURERUM nulla silebit.
Dum Mosa ,dum Rhenus ,Danubius que fluent.
Noricus hic omnes illo discrimine vincit:
Ars a Natura quo superata latet.
Uxorem ne tuam vis, Collatine ,videre?
Urbem, quam MONACHUS nomine monstrat, adi.
Aut hodieque potest dici Lucretia viva:
Aut tua, cum nupsit, sic quoque picta fuit.
Ergo etiam pingi vivam potuisse, fatendum est;
Sit licet unius viva coloris ope.
Vel certe falsum est, talem vixisse puellam,
Libera quae moriens concidit ense suo.
Haec si Tarquinio rursus spectanda daretur;
Cogeret ad saevum rursus adulterium.
Illa videretur mucrone resolvere pectus
Velle; probrum casta fortiter ulta manu.
Concolor ex picta posset Lucretia nasci,
Esset Dureri si quis in orbe gener.
A sonitu vocis vox ut geminata resultat;
Effigiem pareret sic licet umbra suam.
7. Tu quoque non minor es summis, gemmaque notandus
Inter Boiugenas candidiore, NIGER .
SCHWARZIUS in paucis felix, ubi Principis Aulae
Moenia vicinis Isara plangit aquis.
Pictorum potuit, Nasarenae Virginis ora,
Suavius ex omni ducere nemo choro.
Tanquam si praesens coelo delapsa sereno,
Ora propinasset, sidereasque genas:
Ac si sedisset. porrexissetque labella,
Et frontem, et Pueri basia vesca Dei.