Latin
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANUS CINNA PICTOR URANIAE ., lines 1.3.2.97-1.3.2.140
Jacob Balde, Urania Victrix 1.3.2.97-140
Unproofread scanNot analysed yet
Omne tulit punctum NIGER hic, dixere periti.
Inter censores, CANDIDUS ipse fuit.
Contulerant alios; non aequavere vel ipsi
Quis superant alios! tam lepor omnis inest.
Aspice: sunt huius veri, non huius, ocelli!
Haec facies viva est: ista cadaver olet.
Cura dolorque procul. DIVINUS PUSIO vere
Ridet et halanti subsilit ore rosa
Virgo, tamen Virgo est, et vultu MATER eodem.
Ex illo scires non sterilem esse Deam.
Sed nil matris habet luctum redolentis, et Evam:
Nec tamen et vacuum Virginis uber habet.
Miscet utrumque color. genitrix et virgo resultant.
Haec peperit Numen: nesciit ista virum.
8. Iamne vides, Artis quae sit praestantia nostrae.
Nec decus artificis vilius esse scias.
Quin et feminei fuerit non ultima sexus
Gloria: cui laudi pingere posse datur,
Peniculo, vel acu: sicco madidoque colore.
Inferior tamen est pensa trahentis honos.
Marcia Varronis ,Miconis Timareta ,Cratonis
Irene ,titulos hinc habuere suos.
9. Sed neque opes desunt: nec quae commixta colores
Temperet, auriflui deficit unda Tagi .
Unus saepe Puer pharetratus et aliger, aere
Immenso stabit; Tyndareum ve caput.
Augetur pretium censendo: exaggerat Auctor,
Laetior hac vita est! ditior esse potest!
10. Exemplum nostri sit Belga RUBENIUS aevi,
Ingenio felix, divitiisque potens.
Ante suas Scaldis revocabit corniger undas
In caput, et retro fluminis agmen aget:
Quam damnet tenebris, et adhuc memorabile nomen
Rubigo tanti deleat ulla viri.
Ut Iovis ex almo Cerebro Tritonia Pallas
Prosiliit, solo Filia nata Patre:
Sic varias proprio formas e vertice fudit,
Et quasi progenuit corpora mente sua .
Eminet ex tabulis, et anhelat truncus, et Icon
Clamat, se natam Deucalione novo.
Scilicet hic lapides proiecit, et iste colores:
Refert in iactu, pone vel ante, nihil.
Consurgunt utrinque homines, animantur, et exstant.
Membra lacertosos posse movere putes.