Latin
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANO CINNAE PICTORI ., lines 1.4.2.1-1.4.2.44
Jacob Balde, Urania Victrix 1.4.2.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Nuntia secreti venit mihi littera voti,
Ausa colore meam sollicitare fidem.
1. Miror: et effigiem transmissam, nescio, cuius
Esse putem: varii Proteos ,anne proci?
Improbe, quid sibi vult hinc sparsus et inde character?
Qualibus Aegyptus mystica sensa notat.
Scimus, quo spectent emblemata: dextera dextrae
Consita; cumque suo compare turtur: amas.
Hoc sane liceat: dum me tamen oderis unam;
Quamlibet ex aliis insipienter ames.
2. Simia missa quoque est, et cercopithecus, et ales
Discolor, Eoae psittacus erro plagae.
Muneribus visis, quibus exaequanda rependam!
Agnovi genii symbola certa tui.
Scilicet humanos mores imitantur ut illi;
Et risum, mimo subsiliente, creant:
Sic tu Naturae dum callidus exprimis ora;
Eiusdem dici simia vera potes.
3. Haud equidem invideo, quod Princeps lege recepta
Diceris. Haec artis gloria prima tuae est.
Si tamen admittis, nomen tibi dignius edam.
Maius adhuc virtus conciliare potest.
Disce prius castis tua pingere moribus ora:
Disce prius placitis non inhiare bonis.
Non tantum modicus Princeps, sed maior Ibero
Rex eris. Hunc titulum, qui bene vivit, habet.
At nondum appares sceptris regalibus aptus.
Qui servit vitiis quomodo liber homo est?
Cui Puer insultat Paphius: quem verberat arcu,
Collaque captivi sub pede pressa tenet.
Nam quibus illecebris incautam fallere leno
Niteris, blandis illaqueare dolis?
4. In me tanta quidem spargis praeconia formae;
Posset ut auditis ipsa Diana rapi.
Iam sum Schoeneis; iam sum Schoeneia Virgo:
Iam neque Teutoniae pulchrior ulla Dea est.
Quae tam dura silex istis impulsibus obstet?
Nec mihi stat rigido cornea fibra gelu.
Ambiguos sensi concusso pectore motus.
Immeritas etiam laus violenta trahit.
Et cur reiciam, quod donat idoneus auctor?
Si sum, cur faveam non Atalanta mihi?
Sed, qui sic laudat, mercari velle videtur:
Ac pretium linguae me petit esse suae.