Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANO CINNAE PICTORI ., lines 1.4.2.45-1.4.2.89
Jacob Balde, Urania Victrix 1.4.2.45-89
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo tibi videor deludi posse puella,
Cyprigenae pomis, te iaciente, datis!
Curras, stes, sedeas: pingas fingasve licebit.
Nec meus Hippomenes, nec paranymphus eris.
5. Commendas alios, atque inclita nomina profers
Scimus, et Ausoniis civibus illa patent.
Bellini ,Palmae ,Titiani ,pagina fiunt:
Romanus Michael cum Raphaele suo.
Ultima, mi bone vir, de te fit quaestio. Quales
Exprimis auctores? Quos imitaris avos?
Laudatur DURERUS . Ego quoque laudo. Quid ultra est?
Scilicet ut simus Symphoriane ,pares.
Fortibus ut factis aequemus fortia verba.
Nullum maiorem laus aliena facit.
Tu quoque Iudittam Gonzagiades que venustas
Pone sub aspectus: ANGELUS alter eris.
Quid te DURERI Lucretia clara per Orbem;
Quid Caligaretti glauca Minerva iuvat?
Si pro Cassandra Xanthippen pingis anilem:
Quam neque Censores, Socratis esse putent.
Amphora si calamo signatur, et urceus exit.
Proque lupo vulpes, proque leone canis.
Si nescis aliud, quam vel simulare cupressum:
Vel pavidum leporem, saetigerumque suem.
Dic: quoties de te, Fecit, Faciebat, in Urbe
Cantatur? Quota fert nomen imago tuum?
Cuius in aulaeis, cuius monstraris in aula?
Quis dicit: Tantum Cinna peregit opus.
Sed nihil infirmo. Neque enim, quia nescio multa,
Compertum est ideo, te quoque scire parum.
Fac modo me gnaram, tabulasque ostende: favebo
Laudibus ante alios quoslibet ipsa tuis.
Iamque tibi faveo. Plura ac maiora requiris?
Esse utinam posses, Symphoriane ,meus.
At meus esse nequis. Voto est aliena voluntas;
Promissamque sibi me tuus alter habet.
Ditior hoc non es, promas licet omne metallum;
Quantum Pactoli ripa Tagi que vomit.
6. Pace tua dicam: modica est opulentia vestrae
Artis; et innumeri, qui celebrantur, egent.
Vidi pannosum quandoque incedere Apellem ;
Pro lauta vacuum qui dape sumpsit olus.
Quamvis penderet pictis onerata canistris,
Artificis mensam pauperis ante Ceres ,
Vidi corrosum gnatis apponere panem.