Latin
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANO CINNAE PICTORI ., lines 1.4.2.135-1.4.2.181
Jacob Balde, Urania Victrix 1.4.2.135-181
Unproofread scanNot analysed yet
Hic ponit vestes: hic Salmacis Hermaphroditum
Implicat. Ex illo femina mollis aqua est.
Venatur virides Pecoris Deus ,ecce, Napaeas .
Hoc stat, ais, centum milibus artis opus.
Non ego dem septem nummos. Insumere gazam,
Atque oculum tanto pascere, stultitia est.
10. Ut bene de vivis fatear functisque mereri:
Culpa tamen multos non facit una reos.
Vana superstitio per vos increscere coepit:
Diis quoque sacrilegis est patefacta via.
Primus in orbe Deum statuit Timor. Impius illum
Primus item Pictor sustulit arte sua.
Innumeros finxit falsos, verumque removit,
Fingendi caussam mors inopina dabat.
Forte patri gnatus Fatis praereptus acerbis,
Aut matri Soboles occidit ante diem.
Ille leonis atrox instar furit, illa leaenae.
Deflebant catulos orbus et orba suos.
Mitiget ut saltem tenuis praesentia luctum;
Funus adumbratur: Supplet imago vicem.
Defuncti effigies Laribus suspenditur altis:
Paullo post cultos inter habenda Lares.
Accedente situ, succrevit gloria Larvae.
Numen habebatur, quod neque nomen erat.
Huic caput inclinant: huic vina et tura ministrant.
Ponitur ad flavos plurima cera pedes.
Spicea serta gerens in imagine filia, dici
Post aliquot messes debuit alma Ceres .
Illius Natam ,dum laeta vagatur in horto,
Abstulerat, rapta virginitate, procus.
Infremuit Genitrix. Quia cara Proserpina ,picta est:
Credita in Elysium denique rapta nemus.
Credita Plutonis coniux, Hecateque triformis:
Matribus infernis exululata nurus.
Purpureus Iuvenis, turgentique uvidus ore,
Mortuus autumni tempore, Bacchus erat.
Hoc illi dederat, lustris ter quinque peractis,
Artificis, curva falce putanda, manus.
Hinc tot falsorum prostat iam turba Deorum:
Semibovesque viri, semivirique boves.
Saturnus ,Ianus ,Liber ,Silenus ,Apollo :
Vesta ,Thetis ,Cybele ,Delia ,Iuno ,Rhea .
Mercurius furtis gaudens, Cythereia stupris:
Marspiter arma sonans, Iuppiter igne tonans.
O utinam formata Iovis cum fulmine primo
Obruta fulmineis esset imago rotis.
11. Atqui et virginibus, dices, sacravimus Aras.