Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANO CINNAE PICTORI ., lines 1.4.2.90-1.4.2.134
Jacob Balde, Urania Victrix 1.4.2.90-134
Unproofread scanNot analysed yet
Mandebant farris mucida frusta nigri.
Plorabant pulli: mater miserabilis una.
Nil facit ad stomachum vanus inopsque color.
7. SCHWARZIUS ipse tuus, famaque usque ad sidera notus;
Qualem laudasti, Cinna diserte, mihi:
Iro pauperior tandem decessit. In arca
Dicitur argenti vix habuisse scobem.
Fertur adhuc hodie naulum debere Charonti .
Defecit miserum nummulus iste, triens.
Paene, quod ad feretrum lacrimas excussit inanes,
Exequiis caruit flebilis umbra suis.
I nunc, et iacta centum sestertia. Frustra
Ad Scaldim caussam magnaque dicta crepas.
8. Nam quotus est isto labente RUBENIUS aevo?
Aut quis, qui micas colligat huius, erit?
Rara avis in terris. Peregrini veris hirundo
Tempora praeveniens, hic, puto, Belga fuit.
Ille quidem meritos opibus cumulavit honores.
Quae poterant Hominem nobilitare Novum.
Sed magno ex numero primus monstratur et unus.
Squalet, et in trivio cetera turba iacet.
Hic quoque, non cuivis contingit adire Corinthum ,
Esse rear verum, quod Venusinus ait.
Vive Midae Croesi que bonis dignissime pasci.
Possideas omnes Pygmalionis opes.
Sed madidos vita fratres, quia cuncta veremur.
Vitanda est sociis crebra popina tuis.
Egregium hoc hominum genus insanabile, semper
Potat, et assiduo proluit ora mero.
Tot sunt frugales fortasse, quot ostia Nili ,
Ex centum, septem vix reperire queas.
Malunt ex vitro rubrum sorbere colorem.
Commissus lino siccius ora rigat.
Spernitur in muro plantata a Zeuxide vitis,
Gratius ex vera vina bibenda fluunt.
Ergo diu noctuque tenent spumantia musto
Pocula; qua fuerat concha tenenda manu.
9. Italicae quo fama Scholae? Stoa vestra lupanar
Rectius, aut pecudum mandra vocanda foret.
Nota lues: nullos pictoribus atque poetis,
Maiores foedae Cypridos esse popas.
Tot Veneres Veneri ,frontes sine fronte pudendas
Immolat amborum, corpora nuda, furor.
Sunt qui nil aliud chartis inducere possunt
Praeter Hamadryades ,cum Satyris que lupas.