Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., SYMPHORIANO CINNAE PICTORI ., lines 1.4.2.226-1.4.2.236
Jacob Balde, Urania Victrix 1.4.2.226-236
Unproofread scanNot analysed yet
Quod caput amplectar, talia serta decent.
Vulnera per lacerum stillent immania corpus.
Ut sunt, QUINA tamen fac spatiosa magis.
Frange oculos: melius sic integra lumina cernam.
Obscura vultum: clarius inde nitet.
Misce et livorem: totus fuit una cicatrix.
Adde rubens ostrum: fluxit, ut unda, cruor.
Cernuus in mediae nutet confinia mortis:
Immortalis ibi nam mea vita latet.
Hic Meus, hic Meus est, quem stringo tenacibus ulnis,
SPONSUS. Abi Pictor. iam tuus alget Amor.