Latin
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., ALLONIUS PHISCO, MATHEMATICUS URANIAE .
Jacob Balde, Urania Victrix 1.5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Pictori Cinnae succedit Phisco Mathematicus . Docti intra colorem et lucem, Visus Sphaeram absolvi putant. At hic quidem Astrologus procus, post immanem iactantiam mirabilium suorum, post munera missa, iam iamque sperat Uraniam sollicitatam, nuptialibus votis assensuram esse. Sed Corbem, sive Craterem Sidereum auferre iubetur. 1. Magnificum, fastuosum Epistolae initium. verbo: Mathematicum. 2. De Magnetico usu artificiose scribendi Epistolas. 3. Matheseos Dignitas, antiquitas. 4. Tycho Brahe ,Mathematicorum gloria, Danus ,contemplationi stellarum affixus. 5. Eius Vaticinium ad Tironem Allonium ,de Urania Coniuge ducenda, ex astris sumptum. 6. Mathematicorum mirabilia. 7. Speculum Archimedis Syracusani ,Siculi . 8. Novi Orbis inventionem Mathematicis deberi. 9. Mappae Cosmographicae. 10. Mathematicorum miracula, spectacula et Phaenomena, Meteora: et nescio quae! 11. Calenda, fasti: Mathematicorum Divinationes, Praesagia. 12. Dona Uraniae oblata. Vitrum trigonum, aliaque secreta prodigiosa, ex Deliciis opticis.