Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., URANIA ALLONIO PHISCONI MATHEMATICO ., lines 1.6.2.1-1.6.2.44
Jacob Balde, Urania Victrix 1.6.2.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
1. Ut tua laxata est filis, et Epistola lecta:
Sensimus insolitis cor tremuisse modis.
Obstupui confusa genas; et fronte relicta
Surrexere comae: diriguique gelu.
An Deus, an magus est, scripsit qui talia, dixi:
Tantaque promittens, ater an albus homo est?
Quod mihi Magnetis tribuas sine pondere vires;
Scimus, adulanti quae sit habenda fides.
Non traho te, quod ais. sua quemque insana voluptas,
Ac te praesertim stulta libido trahit.
Candori ignoscas. non sum me iudice tanti;
Inter formosas ut nigra gemma vocer.
Scilicet ante nefas illustria nomina dantur.
Post scelus, abiectum stramen et alga sumus.
2. Forma pudorque bonum fragile est, sed firmius, opto
Propositum maneat, quam tua dona, meum.
Confiteor: speculi missum mirabile munus
Decidit in terram. futilis orbis erat.
Frusta iacent dispersa solo. tua numina testor,
Sacra Syracosii quae colis ossa senis.
Dum manibus servans conum explorare laboro;
Elapsus subito, me renuente, fuit,
Forsan et ipse tuus vitro splendente probetur
Non durabilior, qui simulatur, amor.
Iridis utque color, te iudice, nullus et omnis;
Sic amor apparens, nullus et omnis adest.
Falluntur donis speciosis saepe puellae:
Quomodo viscatae decipiuntur aves.
3. Si verum est, quod amas: cur non ex aere polito
Misisti solidum, nobilis auctor, opus?
Vitrea non durant pascentia munera VISUM.
A minimo flatu talis arena perit.
Nec tu succense. facilis iactura bonorum:
Qualia Fortunae cernimus esse levis.
Tune coruscantis credebas atque subacti
Pulveris aspectu, me potuisse capi?
Atqui non soleo nitidis specularibus uti:
Cura nec Idalii pectinis ulla tenet.
Siqua volet Virgo dimittere nominis usum,
Et castum certa iungere lege torum:
Haud ea propter opes, aut dona fugacia nubet:
Mutua legitimus foedera sancit amor.
Plus multo est, votis quod me certantibus ambis:
Innuba, quod videor digna favore tuo;