Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., URANIA ALLONIO PHISCONI MATHEMATICO ., lines 1.6.2.45-1.6.2.90
Jacob Balde, Urania Victrix 1.6.2.45-90
Unproofread scanNot analysed yet
Quod mire sollers opifex spectacula centum,
Mille novas artes polliceare mihi.
Metator coeli, Geometres, Pictor, Aruspex,
Augur, Schoenobates, nauta, Tragoedus ades:
Magna, nec invideo, magnasque moventia mentes
Nomina. Dent Superi plura, dabuntque, precor.
4. Ah, tener Alloni ! quandoque scientia, ne nos
Strangulet, est numero diminuenda suo.
Divide tot dotes: non sufficis omnibus unus.
Vitibus haud prodest luxuriare nimis.
Iugera destituunt male multiplicata colonum.
Proficit exiguo limite cultus ager.
Quod bene te iactes, et grandia verba loquaris;
Nautica quae flatu trudere vela queant.
Si non ardelio es, certe potes esse videri.
Talis ego coniux ardelionis ero?
Bellus es arte lyrae, quantus fuit Attalus olim:
Depositaque lyra, bellus es arte pilae.
Credamus: neque enim mihi sit dubitabilis ille,
Concita qui sistit flumina, pigra movet.
Qui trutinat montes, terram metitur et undas.
Vix ego te possim, PHISCO ,negare Deum.
5. Explorare libet. speculeris in aere tantum,
Scitor; an et iustum te duce surgat opus?
Nam, nisi me fallo, successus iudicat artes.
Eventus pretii libra fit apta sui.
Multa quidem spondes: tamen experientia mussat:
Famaque non timide testificata negat.
Arte tua, coluber vel aranea nuntiat horas!
Saepe nec ad Solem tangis, amice, scopum.
Vidimus errantes bene correxisse cylindros,
Custodem nostri Baucida ruris anum.
Quas tabulas, bone vir, muro depangis aprico,
Retrahe ad octonos, dixerat illa, pedes.
Fecit: et in puncto Lampas Titania tempus
Reddidit; umbrantem restituitque stylum.
Hic lepor, ista fides, haec coetus gloria vestri!
Cum iactas, istud provenit, Arte mea.
Arte tua nitens pennis testudo volabit!
Fac prius, ut plano tramite repat humi.
Arte tua volucrem ceram librabis in auras.
Icarus es, quando Daedalus esse cupis.
Arte tua, magni sumptu pereunte canalis,
Nil profecturis fontibus haesit aqua.
Arte tua, steterant quae proxima culmina coelo,
Diruta succusso procubuere solo.