Latin · Elegiac couplet
Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS., URANIA ALLONIO PHISCONI MATHEMATICO ., lines 1.6.2.91-1.6.2.140
Jacob Balde, Urania Victrix 1.6.2.91-140
Unproofread scanNot analysed yet
Sic loculi procerum, regum fraudantur hiatus.
Dum struitis lapides, dilapidatis opes.
6. Multa Mathematicus temere promittit; et audet.
Facta tamen verbis inferiora scias.
Si potes e medio proferre oracula coelo;
Et supra Phoebum Pierides que sapis:
Fac Domino lucrosa suo Sapientia prosit.
Eia: tibi vates vaticinare prius.
Cuius in amplexus ibis? quando omnia novisti;
Cur nescis Sponsae foedera certa tuae?
7. Iactatis vanos, ventosa volumina, Fastos:
Fata Sibyllarum ceu veneranda decem.
Plurima narrantur Graias visura Calendas:
Somnia, Prudentum non meritura fidem.
Signatum Nonis, implebitur Idibus: Idus
Praedictas, Nonis saepe videmus agi.
Venduntur positis caro mendacia nummis.
Pro verbis, populus cogitur aera dare.
Heu, miseris tantum constant exordia Iani!
An non dicatur Ianus hic esse biceps?
Nec modo bifrontem, sed eundem et saepe bilinguem
Invenias. gemino friget et ore calet.
O quoties signum nivis algorisque tremendi
Ponitur: et Zephyris mollibus aura tepet!
O quoties tepidum stillans promittitur Auster:
Arvaque cum fluviis, flante Aquilone, rigent!
Versuti quales iam notae fraudis agyrtae;
Undosum populo circumeunte forum;
Pro botris fungos, pro baccis poma loquuntur:
Alia pro caepis, pro cerasisque nuces.
Qui non vult falli, teneat contraria Fastis.
Fixa leget quoties nubila; nulla legat.
Pro pluvia sudum; glaciem pro fulmine ponat.
Vincet ridiculas hac ratione minas.
Aestus erit? densas ursi circumspice pelles;
Pluraque languenti suffice ligna foco.
Acre gelu? nullas opus est conducere vulpes.
Arcebit gelidum trita lacerna Iovem.
Fumabit rapidis fortasse vaporibus aer:
Haud aliter, quam cum Sirius urit agros.
Saepius agricolae discernunt doctius Annum:
Perque suas numerant tempora certa vices.
Praecipiunt ventos: (horum quoque gratia fratrum,
Rara; nec Hippotades abnegat ipse pater.)
Praesensuque notant discrimina Solis in ortu:
Ancipites Lunas, Mercurii que dolos.
8. Auriculas asini vestris Rex praetulit unus.
Dixerat his motis: demite frena; pluet:
Cumque reducendis venatica plaustra molossis
Sistite. caeruleis imminet imber aquis.