Latin · Elegiac couplet
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA AUDITUI., lines 2.2.2.1-2.2.2.46
Jacob Balde, Urania Victrix 2.2.2.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
AC si quis tacite nobis pervelleret aurem,
Sensimus ex scripto vulnera facta tuo:
Nulla tamen fixas odio testantia fibras.
Unum praecipue vulnus amoris erat.
1. Ne te postponam cognatis Sensibus, instas.
Nescis, quid metuas: omnia tuta times.
Nam tibi nos ultro multum debere fatemur.
Nec scio, post Oculum quo magis utar ego.
Auxilio cuius rara atque incognita disco.
Impletur multis rasa tabella notis.
Hactenus ergo tibi post VISUM defero primas:
Delicium Dominae praesidiumque tuae.
Si tamen in fratres dominatum quaeris honoris:
Difficili clivum quaeris adire via.
Heu! cave, ne rumpas naturae foedera sanctae;
Iuraque convellas, quae temerasse nocet.
Cuique suum munus certum assignasse notabis:
Et, quo contentus debeat esse loco.
Anne etiam hic verum: fratrum quoque gratia rara est,
Per te, perque tuum, perfide crimen erit.
Interea patiar medio in discrimine pugnae!
Quae non peccavi, iurgia vestra luam!
Sin etiam primus dici praesumis amator;
Spes abit in ventos. nomen inane petis.
Scilicet hoc Oculi patientur, et ante fideles
Excubias frontis carior Auris erit!
Quantis aspicerent praelatum et qualibus hircis !
Aegre liventes lis aliena videt.
Urimus invidia, quoties vicinus abundat:
Censeturque bonis nos cruciare suis.
2. Ne cupias nostri pervertere Corporis usum,
Dixit non nemo: quidquid es, esse velis.
Indigne ferres, si te praecedere vellent,
Partibus officii pesve manusve sui.
Ergo et Luminibus per te sua gloria constet,
Dignior illorum functio: maior honos.
Munere nativo non hos assurgis ad actus.
AUDITUM VISUS vincere iure potest.
Vile animal porcus: tamen hoc praecellere fertur.
Ille notat mutos per fruticeta canes.
Quantumvis tacitus silvarum confraga lustres:
Tenûia praecerpit murmura Marsus aper.
3. Plus etiam iusto celebranda largus in aure es.
Hinc fit, ut auritum plus satis esse rear.
Invenies fratres, Cadmeum Actaeona falso
Mutatum cervo, Mygdonium que Midam .