Latin · Elegiac couplet
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA AUDITUI., lines 2.2.2.47-2.2.2.92
Jacob Balde, Urania Victrix 2.2.2.47-92
Unproofread scanNot analysed yet
Ambobus longum cava mobile tempora circum
Delius huic, illi Delia laesa dedit.
4. At sine te populum nequeat mulcere disertus
Tullius in patria, pro patriaque sua.
Attonitam Cicero dicendo fecerit urbem,
Callidus Ausonios detinuisse Patres.
Praestiterat potius, linguam frenasse loquacem.
Eloquii torrens, ni modereris, obest.
Quamvis Laurigeros attollat Curia fasces;
Liberaque exsultet Consule Roma suo:
Eius, quae coetu plaudente Philippica dicta est,
Merces, Popilii stricta securis erat.
5. Non semper prodest audiri, et dicere: Dixi.
Saepe nec audire est utile quemque sonum.
Nonne aliqui posito pretio obsurdescere mallent?
Stridet ubi rauco mobilis axe mola.
Quem non, Ranarum sub aqua clamantia, vexant?
Perstrepit in putri pessima rixa lacu.
Cum tonat, et rapidae quatiuntur in aethere nubes:
Quam multi cuperent auris habere nihil.
Audit, et expallet, seque imis occulit umbris:
Et folium lauri ruminat ore Nero.
Turbidus atque tremens Iovis ignea tela, relictis
In mensa muscis, Flavius antra subit.
Quam misera est uxor, fremitus audire mariti
Ferventesque mero ferre coacta minas.
O venti, nostrum procul hinc avellite corpus,
Territa crudeli dixerat una viro.
Quid? cum nocte canes ululant, adimuntque soporem:
Quid? cum bubones tristia fata gemunt?
Multi nec galli cantum, cum plaudit, et alis
Suscitat Auroram, tempore noctis amant.
Ismariae volucris dulci testudine surdus
Fraudatur: sed nec pavo molestus erit.
Nec passer, nec pica loquax, convicia mille
Praetereunt talem more silentis aquae.
Crastina furacis cessant fastidia corvi:
Nec curat lessum noctua dira tuum.
6. Quandoque est virtus, ut saxum adstare loquenti:
Vultu marmoreo, fronte, Medusa, tua .
Impia cum levibus volitant periuria pennis:
Per fas atque nefas cum violatur honos.
Ac veluti funda stridente calumnia torta,
Spargitur in Reges: in populare forum.
Laudabor, si stem veluti Marpesia cautes.
Si fiam Niobe, vel lacrimosa silex.