Latin
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., PAMPHILUS SARGA MUSICUS URANIAE .
Jacob Balde, Urania Victrix 2.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
SArga Musicus ,Phonascorum blandientium more, aures Uraniae suavissime scalpit; ut, si possit, dolose incantatas, in sua vota trahat. Certe, ut ad consensum Hymenaei invitet, artem suam, divitias, favores Principum, omnium rerum copiam ostentat. 1. Insinuat se Musicus arte sua. 2. Canendi voluptatem, amoremque cultioribus ingeniis insitum esse. Morosos, frustra naturae genialium hominum obluctari. Quid? quod et agrestes impensius delectentur! 3. Mundus, Dei canticum S[anctus] Aug[ustinus]. 4. Davidem Regem, praestantissimum Psalten fuisse. 5. De Amphione et Orpheo. 6. Multos laboriosis artibus atque scientiis pollentes, egere. se vel assa voce, vel admo- tis fidibus ludibundum, quasi in otio ditescere. Hinc Musicos delicias Regum esse. 7. Revocat Uraniae in memoriam obsequium suum. etenim Pamphilum Sargam fuisse, qui nuperrime ad eius ianuam, nocturnam Symphoniam excitaverit. id Virginis honori tributum. 8. Sapere puellas quam maxime, Musicis nubentes: quippe semper laetis iucundisque viris. propterea ad hilariores festivasque epulas magnorum Principum invitari. ciborum gaudiorumque ultimum condimentum. 9. Cantu saxa quoque fuisse commota: utique, etsi saxeum cor Uraniae (cum tamen puellae mollissimum habeant) permovendum. 10. Quid dubitet? amoris aeterni foedus promitti, firmissime servandum. Certe Orpheum ,Eurydicen suam constanter amasse; ab Infernis sedibus, post mortem, amore maritali reductam. 11. Paria, immo maiora pollicetur.