Latin · Elegiac couplet
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., PAMPHILUS SARGA MUSICUS URANIAE ., lines 2.3.2.1-2.3.2.46
Jacob Balde, Urania Victrix 2.3.2.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Pamphilus Uraniam (quid enim mea nomina celem!)
Alloquor: obsequio, si sinis esse, tuus.
1. Cur non esse sinas? vix me praestantior alter,
Ore ciere modos, aere ciere viros.
Orpheis etiam fidibus bene ludere doctum,
Nomine non uno, summus et imus amant.
Si tuus accedat votis amor: anchora iacta est.
Navigat in portu salva carina suo.
Da faciles ventos et nostris annue velis:
Musicus intrabo non novus hospes aquas.
Lesbius assuetos inter Delphinas Arion ,
Unius imposito corpore terga premens:
Concita cum venti turbarent aequora; fertur
Arte procellosum composuisse fretum.
Illum Cymodoce nando sequiturque praeitque:
Illum omnis Phorci ,Nereidum que Chorus.
2. Consule Naturam: cantandi blanda libido
Insita, ab uberibus matris et ore fluit.
Flet puer in gremio: quatiet simul aenea nutrix
Cymbala; subridens oscula pauca petet.
Utque solet purgans dispellere nubila ventus,
Eoae domitor Parrhasiaeque plagae:
Non iniucundo sic dulcis tibia flatu,
Curas atque metus, tristitiamque fugat.
Dum secat Alsaticas messor Burgundus aristas,
Mitiget ut falcem, lassaque membra, canit.
Sole cadente redux saltando tendit in urbem:
Praevia sed buxus dat sine lege modos.
3. Eia; Tagasteno si quidquam credimus Afro ;
Cuius canitiem Mitra verenda premit.
Quantus hic est, una est totus Symphonia Mundus.
Cantat in hoc Libro, quidquid ubique vides.
Pondere, Mensura, numeroque haec machina constat:
Quae tria perficiunt consona dulce melos.
Sol et Luna canunt: nec non vaga Sidera coeli.
Hinc causam sumpsit Pythagoraea Lyra.
Arduus urgetur metricis concentibus Aether,
Continua in geminis volvitur oda Polis.
Silva, ferae, volucres, montesque et grandia Cete,
Ipsaque divinae sunt Elementa notae.
Mollia dum duris, crassisque liquentia pugnant;
Miscent discordes, conveniuntque, sonos.
Corporis humani structura, est Numinis Hymnus:
Artificem cantant singula membra DEUM.
4. Non puduit Solymae Regem contingere chordas,
Iessides sacrum percutiebat ebur.