Latin
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO .
Jacob Balde, Urania Victrix 2.4.1
Unproofread scanNot analysed yet
URania ,post lectam atque probe examinatam Sargae Musici Epistolam; indignabunda respuit minus castas preces: irridet superbas spes: describit et exprobrat ipsi suspecta Musicorum ingenia, et genium. Ad haec contemptis opibus, quas iactat, sumptuosoque artificio, malle se dicit coelestis Harmoniae unicam vocem audire, quam integram terrestris Symphoniam. 1. Urania morosior, non eandem Musici chordam tangit. 2. Etiam fabulosum Amphiona despicit. 3. Si Pamphilus ,uti iactat, saxa movere possit: cur non idem in pertrahenda ad se Virgine experiatur? quam tamen saxo duriorem sentiat. 4. Ceterum se non magnopere affici erga Musicos, quippe plerosque vagos, leves, velut errantes Cingaros :rudes, artium aliarum imperitos: immo Musarum nomine, quod sibi sumunt, magnam partem indignos. Studiis liberalibus nullos minus incumbere. quod ipsum Iuventutis Gymnasia satis probent. quotum enim in Lucalibus Theatris, iure merito praemia mereri. 5. Originem quoque Musicae artis, non magnam nobilitatem spirare, fabris ferrariis ductam. 6. Davidem Regem, altioris chori Psalten esse, neque ad profanum sive plebeium pertinere: qui vaticinia vix intelligat; nedum fundat. 7. Porro Tibicines commendatos ex arte Musica, nihil ad rem facere. qui enim Tubicines, in proelio severi Martis ,umquam strenue se gesserint? 8. At enim famosum Musicorum Humorem, incredibili varietate volubilem, atque mirabilem: tum vultuosis propterea mutationibus obnoxium, utique rem esse, nupturientium consideratione dignissimam. 9. Enimvero Phonascos celeberrimos, plerumque videri pronos quoque ad temulenta iurgia Lapitharum. quibus quid esse queat infestius? 10. Sit tamen: Pamphilum non esse talem. quis aegre ferre debeat, etiam formidinem oppositi, praecordia feminei sexus circumdantem. 11. Quod nonnulli Musici, nullo negotio ditescant: sane (pro dolor!) contingere, plurium ingratiis, multorum invidia ,aliquorum iniuria ,quorundam incuria: peregrina superbia . 12. Quasi vero non et miserabiles atque pauperrimi esuritores ad pulpita templorum, et rotas ollarum dentur. 13. Quidquid sit; Musicam naturalem avium iuvenum frugalium incorruptam vocem, praeferri rancidis et pretiosis modulationibus eunuchorum. 14. Errasse bonum Pamphilum ,quasi notatum, dum Uraniae nocturno tempore accine- ret, ad fenestram placuisse. talibus cantilenis, sive encomiis castas non affici. 15. Quid multis? Sponsae acquirendae, sed invitae obtrudi cantorem et cantum: haerenti insuper in exsilio, gementi in valle lacrimarum. 16. Denique, ut cecinerit, canatque procus Sarga suavissime: coelestem tamen Hymnodiam, a D[ivo] Francisco Seraphico auditam, non superaturum. Huic Uraniam immori velle.