Latin
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO ., lines 2.4.2.1-2.4.2.46
Jacob Balde, Urania Victrix 2.4.2.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
1. NOn sine vocali strepitu tua, Pamphile ,nuper
Incidit in nostras littera missa manus.
Credo, ut continuo scirem, qui scripserat illam,
Phonascum celebrem temporis esse sui.
Gratulor hunc titulum. sed nondum exacta voluntas:
Ut cupiam partem laudis habere tuae.
2. Nescio quem verbis sublimibus Orphea iactas.
Plurimus Amphion semper in ore tuo est.
Illos saxa, feras, fluvios traxisse canendo:
His ut te proavis suspicer esse satum.
3. Quin igitur patrias exerces callidus artes?
Et pariter fluvios, saxa ferasque trahis?
Cur me sollicitas precibus, cum cogere possis?
Quae duci renuit, nonne trahenda fuit?
Si videor tibi dura silex, torrentior amne,
Saevior Hyrcana tigride: fila move.
Nimirum vanis rumoribus improba serpit
Fabula: veridici nil ea vatis habet.
Fabula sunt veteres, saltantia moenia, Thebae .
In terris, Cadmi non fuit ille nepos.
Fabula, quem Bacchae Thyrsis mactasse feruntur:
Aut cui delphines supposuere caput.
4. Qui propria plerumque domo Laribusque caretis;
Posse rear muros aedificare lyra !
Nullus ab Aegypto tam late Cingarus errat;
Quam grex, qui vocem vendere et ora solet.
Iamque Ducum pronas, Regum iam raditis aures:
Ultima Romani Caesaris Aula tenet.
Interea indocti, nullo sermone politi,
Otia per noctes ducitis atque dies.
Ex his qui norunt septem discrimina vocum,
Pierii quota pars est studiosa Chori?
Quis canit, et pariter studiis operatur honestis?
Musicus, et Musas vix reperitur amans.
Oderunt potius: quoniam plerumque vagantur.
Unde vagabundi mobile nomen habent.
Annua sollemnis redeant certamina Ludi:
Non qualem spectat campus, Olympe ,tuus.
Sed qualem merito statuit Parnassus Honori.
Qui bene stat, currit: Qui sedet, illa volat.
Curritur hic pedibus, quibus aut Elegia movetur;
Aut tuus Aeneas ,Dauniades que, Maro .
Ingeniis certant Iuvenes. nova lucta Palaestrae
Incipit, atque oleo gaudet inuncta cutis.
Sumitur hoc oleum nocturna ex lampade: qualem
Ipsa rigat cerebri rore Minerva sui.