Latin · Elegiac couplet
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO ., lines 2.4.2.185-2.4.2.230
Jacob Balde, Urania Victrix 2.4.2.185-230
Unproofread scanNot analysed yet
Cedunt arma togae: concedit laurea linguae:
Arpinas vere vaticinatus erat.
Cogitur ignavis Labor, et, quae classica proflat,
Imbelli citharae succubuisse Tuba.
Vertere Rhene retro: virtutem gratia vincit;
Eunuchusque viros: vertere Moene retro.
12. Quo rapior demens? quales effundo querelas?
Turpis an offensam me quoque livor edit?
Gratari potius, quam sugillare decebat.
Ex aequo partas Dii tueantur opes.
Haud equidem invideo: multo flavete metallo:
Gratia quos Regum, voxque canora beat.
Sed paucos Fortuna levat. quos tollet in altum,
Forsitan e multis unus et alter erit.
O quot ieiuni rumpunt ad pulpita fauces!
Insignes Codros iure vocare queas.
Dum cantant, saturi tosta perdice putantur:
Sed redolet lentem pulchraque vestis olus.
Ore fluunt voces; quas credas Attidos esse:
Latrat in exeso ventre canina fames.
Funera nonnulli fiant, si funera desint.
Macra sepulcralis corpora lessus alit.
Ah! praeeunt funus, lugentque cadaver inane.
Verius ob proprium corpus inane gemunt.
Dira fames cruciat, roditque domesticus hostis.
Occidet miseros: ni Libitina iuvet.
Illa iuvat, nummoque dato solatur egenos.
Cur tu non etiam dives avare iuvas?
Fratres nempe tuos. quot mendicabula cantant
Ante fores tenebras, atque Numisma petunt!
Quos inter quidam lacero centone teguntur:
Multorum in pedibus calceus alter hiat.
Tu facie torua transis, et despicis illos.
Ecce hoc est; mihi quo SARGA placere nequis.
13. Saepe etiam vestris concentibus Ecloga praestat.
Tam tremulo vanos editis ore modos.
Hic interrupto gemitu luctatur; et hiscit:
Ac si Stultitiae tura litare velit.
Ille sonum obfuscat, tractimque resorbet eundem.
Miscetur corvo nescio qualis olor!
Alterius credas veluti labentia vocem
Flumina, confusae radere littus aquae.
Praefero lucis aves: carmen meditantur ineptum
Omnibus in silvis. Praefero ruris aves.
Hae non emungunt proceres: nec carmina vendunt;
Aut pro gratuita voce talenta petunt.