Latin · Elegiac couplet
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO ., lines 2.4.2.231-2.4.2.278
Jacob Balde, Urania Victrix 2.4.2.231-278
Unproofread scanNot analysed yet
Vos nimium caro sumptu suspiria vestra
Venditis, et rauci gutturis exsequias.
Quadringenta sono demus! sestertia sumat
Musicus! an tanti stet mihi pulmo tuus!
14. Forsitan exspectas illius praemia noctis,
Quae nuper, Maio mense, canora fuit.
Scilicet applausi: ter motis laeta fenestris
Cantanti signum visa dedisse tibi!
Heu! nimium simplex! decepit opinio vana.
Mentitur votis saepe cupido suis.
Increpui temere rotulas, digitoque removi,
Quae retinent vitreas claustra minore fores.
Audivi celebrem nostris de laudibus oden :
Cuius nec minimo pectine digna fui.
Illa vel aversam poterat placare Dianam :
Iunonemque trucem conciliare tibi.
Cynthia iam pleno vultu formosa vocabar:
Casu fulgebat Cynthia ,et alba quidem.
Floraque dicebar flores dispergere digna:
Qualibus exsultim fertilis Hybla fragrat.
Sunt suspecta mihi de coelo encomia lapsa.
Non cupio falsae nomen habere Deae.
Phyllida cantasti. quoniam fuit illa modesta:
Illius exemplo rustica Phyllis ero.
Rustica sim sane, dicarque ligonibus apta:
Rustica dum vitae sim sine labe meae.
Callosis manibus glebas fregere Sabinae.
Castior his Virgo nulla Latina fuit.
At non Matronas tales aequare vetabor;
Moribus et factis annumeranda meis.
Qui bene noverunt, nullo me crimine damnant.
Nostra (velim, quaeras) fama pudica manet.
Illam tu primus laeso libabis honore:
Ut citharae pretium nobile dicar ego!
Constarent audita nimis tua barbita magno,
Quae cupio semper Virgo manere, mihi.
15. Adde: quod exsilii locus hic epicedia poscit:
Non Fescenninos, cantica blanda, iocos.
Tempus plangendi. gaudendi sera sequentur
Tempora, post longas non properata moras.
Interea Salicum suspendimus organa ramis.
Non patitur cantum terra aliena tuum.
Flere vacat. nondum maturi cedite risus.
Pronior ex oculis tristibus unda cadit.
Undique circumstant me tot mala, totque dolores;
Littora quot conchas, gramina campus habet.
Mole sub hac laeter! frontemque ad falsa serenem
Gaudia, cum mentem nubila moesta premant!