Latin · Elegiac couplet
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO ., lines 2.4.2.279-2.4.2.308
Jacob Balde, Urania Victrix 2.4.2.279-308
Unproofread scanNot analysed yet
Immo ais, hoc ipso, tibi opos cantore marito,
Qui pellat. fateor; pellere multa queas:
16. Quod nisi iam mecum statuissem vivere sola,
Et sic bis genito vivere certa Deo:
Uni forte tibi poteram promittere taedas,
Et canis, et mulces, et placuisse potes.
Non adeo a plectris hic noster sexus abhorret.
Inter Pierides nos quoque turba sumus.
Quae procul Aonios distinguunt vocibus hortos,
An non sunt Musae ,terque Puella triplex?
An non Calliope liquidas dat gutture voces?
An non divinos nostra Thalia modos?
Omnia si fias, numquam Polyhymnia fies.
Ter centum similes vinceret illa tui.
Hanc quoque contemnam. video meliora, proboque:
Sed non, ut Colchis ,deteriora sequar.
Ergo, quas caelo pridem sacravimus aures;
Parce supervacua SARGA ferire lyra .
Altera quae medio scintillat in aethere, maior
Me Lyra delectat; cedat in Orbe minor.
Nonne vides volucrem, quae a laude vocatur Alauda,
Aeria sursum tendere in astra via .
Describit pennis gyros, et circinat auras.
Quo propior coelo est, suavius illa canit.
Sidereis lapsus de Sedibus Aliger oscen,
FRANCISCI steterat debilis ante torum.
Vixque chelyn strinxit; cum plaudit et exsilit aeger:
Ut prae laetitia pectora paene crepent.
Iste, precor, fidicen nobis quoque ludere pergat.
Angele caste veni: Pamphile noster abi.