Latin · Elegiac couplet
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO ., lines 2.4.2.93-2.4.2.138
Jacob Balde, Urania Victrix 2.4.2.93-138
Unproofread scanNot analysed yet
Frange lyram Paridis molles agitantis amores.
Illa nihil prorsus fortis Achillis habet.
Musicus in castris, quamvis armatus oberret,
Scilicet in curru deside quinta rota est.
Quem Suecum terrebit enim Philomela canendo?
Cantum alio tactu fortius ille movet.
Parce, precor, lituis citharas confundere, Sarga .
Non bene conveniunt, nec modulantur idem.
Terribilis nostra leviorem aetate repellit
Fistula nec valet hic :fistula dulce canit.
Haec quoque Martis aves, aquilas, corvosque rapaces,
Nedum luscinias, agmina parva fuget.
Suadeo, si me audis, Dilecte, domestica castra
Pace tua: pacem Protesilaus ames.
8. Quam neque securam tamen, aut sine crimine puram
Audio te solitum continuare diu.
Dicitur et vobis mirabilis Humor inesse.
Nescio, quo monstrum nomine tale vocent.
Verminat introrsum, subitosque ad Gorgonis ictus,
Innato lepidum sibilat angue caput.
Nunc celeres animi motus: nunc pondere mens est
Tardior: et stertit non madefacta chelys.
Nonnumquam subeunt primi fastidia coepti.
Mox desperatum continuatur opus.
Vina resumuntur, plectrumque resumitur una,
Sobrius hesterna non volet ire via .
Invito quondam canitis: cantare rogati
Abnuitis: quamvis Caesaris ANNA roget.
Haeret propositum Phalaris licet ipse minetur:
Non solvet nisi bos aureus ora datus.
Nec tamen hoc oestrum censura damno severa :
Fertilis ingenii cum sit amoena seges.
Magnorum caussa est operum: sine vermibus istis
Vis animi marcet: nullaque vena micat.
At simul erepunt, tractimque a fronte moventur:
Titillant nervos, succutiturque caput.
Gaudia subsultu crispant praecordia miro.
Ostendunt certas os oculique notas,
Se sapiens prodit furor; et vivacior ardet
Impetus: et risum laeta Medusa ciet.
Libertas timidis non displicet illa puellis.
Austeros etenim non decet esse viros.
Certe ego festivo malim nupsisse marito:
Radicem cerebri cuius hic Humor alit;
Quam tetrico vultu semper qui durat eodem,
Seu Capricorne tuo, bubale sive tuo.