Latin · Elegiac couplet
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS., URANIA PAMPHILO SARGAE MUSICO ., lines 2.4.2.47-2.4.2.92
Jacob Balde, Urania Victrix 2.4.2.47-92
Unproofread scanNot analysed yet
Tum vero ad caestus, arcusque: asperrima cernas
Virtute et doctis bella movere dolis.
Quisque suos acuunt calamos et spicula tergunt:
Quot pleni capitis viva pharetra gerit.
Contrahitur facies: oculi sub fronte reducta
Invigilant: mutat pallidus ora color.
Scanditur exacto ludo sublime theatrum.
Ordine, Victorum nomina praeco legit.
Hic apium, hic sertum de glauca tollit oliva.
Sunt, quos Laurigeros Thessala Virgo facit.
Saepius adversum est: Phonasci, debita iure
Praemia pauca ferunt: si tamen ulla ferunt.
5. Quid iactas artem? cuius primordia, priscis
Si qua fides, haec sunt; Malleus, atque faber.
Ferrea Cyclopum ,repetitis ictibus, Echo
Intonat, alterna percutienda manu.
Hinc observatus resono concentus ab aere;
Fit subito mollis, qui modo durus erat.
6. Non puduit Solymae Regem contingere chordas.
Credo equidem. Vates Entheus ille fuit.
Admovitque fides dignas caelestibus Aris.
Non poterant tangi nobiliore manu.
Praesagus fibris divinas expulit odas :
Ad quarum sonitus intonuere Poli.
Sacraque quam Genii velarunt grandibus alis;
Sensit, et arcanis annuit ARCA modis.
Ille potens totum cantu tremefecit Avernum :
Ut retro versis Styx ulularet aquis.
Tu quis es ad tantum, nervis instructus ovinis?
Non mulcet Phoebum ,Faune ,Camena tua.
Quod certamen erit, si sus doctura Minervam est?
Scilicet ad cygnum corvus inane strepit.
Plerumque impuros tantum cantatis amores:
Quaeque manu geritis plectra, Cupido dedit.
Illius ardentes iaculantur vestra sagittas
Ora: nec auditur vox, nisi bella Venus ,
Bella Venus scenas omnes et comica tecta
Personat: haec stultis fabula sola placet.
7. Quin etiam Aeaciden ,animosaque nomina profers,
Nullus Achillaeo maior habetur honos.
Heu miser! ille fuit magni Chironis alumnus.
Cuius tu fueris; forte referre pudet.
Inter equos, interque tubas, interque leones
Nutritum docuit, quae cecinisse iuvet.
Et tu femineam bello committere buxum!
Et tu, Semiviri quae docuere Phryges !