Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Marcus Caecilianus Sasafras Pharmacopola Uraniae ., lines 3.3.2.1-3.3.2.45
Jacob Balde, Urania Victrix 3.3.2.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
Servo fidem. quae nuper eram tibi munera, Virgo
Mittere pollicitus, qualiacumque fero.
Sarcina si grata est, cum nostri interprete charta:
Scribenti fulsit stella benigna mihi.
Quae precor, ut nostros animosus impulit ignes;
Uranie ,foveat sic quoque Diva tuos.
Et, nisi me fallunt animi commenta, fovebit.
Leniter aspira: iam sacer ignis erit.
Nec sum adeo thalami sertis indignus, opinor:
Tot clarus titulis nominibusque procus.
Sive meae spectentur opes, seu spectet agendas.
Idem divitiis, qui valet, arte valet.
Nemo (velim quaeras) tora confertur in urbe,
Clarior exaucta est Fama duobus avis.
Materno succrevit honos: Fortuna paterno.
Moribus hic, censu profuit ille suo.
Dicere si fas est sine laudibus ullis olim
Ditior in terris vix Apotheca fuit.
Adriacae quidquid puppes, et Gallica pictae
Lilia; et Hispani classis onusta vehit.
Quidquid convasat diversi ex partibus orbis
Amstela :veliferis Amstela dives aquis.
Nos penes invenias. Parvum mirabere Mundum
Angustasse meos, ostia tanta, Lares .
Quanta tibi ostendam, Virgo ,miracula rerum!
Naturae quantis te cumulabo bonis!
Nec confusa iacent, quamquam genus omne supellex
Implevit te versum splendidus ordo facit.
Amphora, trullae, orbes, paterae, chrysendeta, capsae:
Omnia sunt forulis recte locata suis.
Pyxides innumeras vario fulgere metallo,
Ex his tornatum stare videbis ebur.
In quibus aut nitidae, concharum pignora gemmae,
Aut mira electri, nostra hac aetate reperti
Nunc primum. Stomachi claustra calore fovet:
Tunc quoque cognati rodunt cum viscera vermes.
Hoc piper est albo carius atque nigro.
Olfacis miris pollentes viribus herbas:
Quas Epirus alit, quasque Canopus alit.
Bulborum hic tunicae, calamus, colocasia, cannae
Innatat huic ardens, huic aqua vivo vitro.
His oculis casiae messis, costumque resectam,
Ex Oriente recens his tamariscus inest.
Spectabis dentes immensi ponderis albos:
Gerulae quantos ora tulere ferae.