Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Marcus Caecilianus Sasafras Pharmacopola Uraniae ., lines 3.3.2.46-3.3.2.94
Jacob Balde, Urania Victrix 3.3.2.46-94
Unproofread scanNot analysed yet
Ovum Phoenicis :desectam Gorgona collo:
Alipedemque lupum, Niligenamque canem.
Nec, quia paremus Medicis, nos vilius aequo,
State gradu positos inferiore putes
Praescribunt, sed quid sine nobis ipse Machaon
Possit; et intonsi Filius ipse Dei?
Praescribant et nos in famam exsurgimus olim:
Et nos fomentum, consiliumque damus.
An Medici possunt apices male pingere soli!
Possum et ergo dando nil dare, ne Hippocrates .
Chaldaeis Arabum vicinam calleo linguam.
Nec non Cecropidum nota Pelasga mihi est.
Gundora Cosmopoli, celebres ubi degimus ambo,
Collatus nobis quid nisi fungus erit?
Certe Burrano iam saepius argumentum
Correxi. experto certior usus adest.
Scripserat abrotonum: quia pro pulmone caduco,
Hellebori sucus substituendus erat.
Talis ego sed non memorarem talia multis:
Ni de te nollem non meruisse bene.
Utque nihil dubites de nostra divite gaza:
In rem praesentem ducere dona queunt.
Mittimus arcani munus, caeleste liquoris.
Crede mihi: paucis cognitus iste, liquor.
Quas Sol exsurgens lustrat mediusque cadensque;
Inter eas praestat peregrini germinis humor,
Radice expressus, decolor Inde ,tua
Creditur affines traxisse ex arbore Vitae.
Reliquias: felix dum Paradisus erat.
Cara simul sese diffudit potio venis.
Florida continuo permeat ossa vigor.
Mittimus et lapidem decisum ex Perside capra.
Maiorem neque Rex forsan Iberus habet.
Hunc lapidem serva fulvo pretiosior auro,
Pellere contritus cuncta venena potest.
Vidimus in nigram liventia corpora mortem.
Protinus expulsa convaluisse licet:
Quamquam etiam est auri liquefacti copia nobis:
Unde redit solidum; fenoris ampla seges.
Praeparo lucentes guttas, tradoque bibendas.
Haustus hic aegrotos mortis ab ungue rapit.
Mittimus et cyanen, et pinguia Poppaeana
Haec acuunt formam, conciliantque decus.
Addidimus nardi fibras, serpilla marina.
Verrucas abigit sucus uterque genis,
Ut flos aspalathi, maculas, ecce, omnia tempto :
Dignus inveniar sponsus amore tuo.
Ture quoque incenso te sum veneratus ad Aram:
Ac si de magnis sis tribus una Dea.