Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania M. Caeciliano Sasafras Pharmacopolae ., lines 3.4.2.93-3.4.2.139
Jacob Balde, Urania Victrix 3.4.2.93-139
Unproofread scanNot analysed yet
Foetorem hircinum malim submittere naso:
Quam Paestane tuas, vel Sybarita ,rosas.
Patricius Iuvenis sumptum spirabat amomum,
Cetera nec Patriae dissimulandus eques.
Caesar odoratus; suboleres allia, mallem,
Torvus et indignans Vespasianus ait.
Protinus officii revocato munere motum.
Res ab Honore suas iussit habere procul.
Est, ubi fragranti damnum letale creatur:
Inque croco et myrrha mors inopina latet.
Nonne Tunetanus Muleasses captus ab hoste est?
Sed prius et tunicae captus odore suae.
Addideras stacten. Pigmenta rubentia cocco,
Nescio quae in concha versicolore natant.
Exornent aliae ficto medicamine vultum;
Ingenuus nulla noster ab arte nitet.
Virtus formosas reddit gratasque puellas:
Quamque ea non unxit: turpis, anusque manet.
Tura quoque accepi: sed non accepta fuerunt.
Parce, precor, formae tus adolere meae.
Ergo tibi Pallas videor, vel magna Diana ,
Vel magni coniunx Iuno Sororque Iovis !
Haud ego me Divum caelesti dignor honore.
Me doceat Niobe non nimis alta loqui,
Me doceat Semele ,non exoptare ferocem,
Nubibus obducto qui tonet ore, virum.
Costigenae proles didici; discrimine quanto,
Tangantur soli debita tura Deo.
Pomum inconcessum genetrix primaeva momordit:
Continuo dentes obstupuere mei.
Hinc procul este faces et pulvinaria Divum.
Aversor pomum rixa futura Phrygis .
Hactenus ad fatuum sceleratum incessere porro
Mens est: atque utinam vis stimulusque foret;
Quo foderem meritum latus impostoris inepti.
Saltem iam nostri Carminis Ibis eris
Ibis eris: qualem lavit Sulmone poeta,
Felle prius, multo perfricuitque sale.
Tantane nequitiae tenuit fiducia mentem
Et rabies et fraus inveterata tuam!
Guttum Tartarei plenum dirique liquoris,
Ausus es incesta mittere, leno, manu.
Vix tetigi, et tremui nares micuere supinae:
Pallidaque infecit luridus ora color.
Erego vitrum fragrans hanc, dico, Cerberus offam
Devoret. Eumenides haec aconita bibant.
Tune mihi philtrum! Tu crudelissime philtrum!