Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania M. Caeciliano Sasafras Pharmacopolae ., lines 3.4.2.45-3.4.2.92
Jacob Balde, Urania Victrix 3.4.2.45-92
Unproofread scanNot analysed yet
Unde autem tales animi, phalerataque verba?
Aestu quo pelagi tanta procella fremit?
Ventosum pectus magnis Siphonibus inflat
Aeolus :hinc fastu spuma superba ruit.
Pharmaca miscentes raro tam magna loquuntur.
Non est multorum dicere: Tantus ego!
Sors tenuis vestra est, maior iactantia rerum
Saepius: et mimum luxus inanis agit.
Suspectas crocodilus opes ostentat et alcis;
Pendulaque Ionii barbara monstra maris.
Ex Samio confecta luto, stannoque Britanno ,
Occupat ingentem plurima testa locum.
Heliadum crustas aperi: totam excute thecam:
Invenies, praeter paucula grana nihil.
Caesareas facies, musiva insignia, Regum
Effigies videas praeradiare foris.
Fulget, io, vacuis paupertas splendida vasis.
Coniunctum imperium Croesus et Irus habent.
Et tamen Epirum Pelusiacumque Canopum ;
Denique nescio quas saepe crepatis opes.
Pauper es o Sasafras ? Et Regina munera mittis!
Ferrea sim si non hoc ego pectus amem.
Ferrea sed non sum: nec tu aureus esse videris.
Ditior, ah, inopem cur spoliare velim?
Defraudare, nefas, donanda famelice serva
Munera non tanti sunt tua missa mihi.
Contextam Cyprio misisti flore corollam.
Hoc signo fassus carpere velle meam.
Maiori sed enim Domino servabitur illa:
Cuius es indignus lambere, Marce ,pedes.
Fragrat Achaemenio crinalis odore calyptra:
Missaque ad ornandas dactylotheca manus.
Mallem Nessaeo vestis mihi tincta veneno,
Sordida Centauri sanguine, missa foret.
Indorum mures scribis redolere: quid ad me
Indorum mures? Plus satis unus habes.
Helleborum, miror, cur non et miseris una:
Natus in Anticyrae cum videare sinu.
Corrigo: non miror. Sola haec tibi proderit herba.
Utere divitiis, Caeciliane ,tuis.
Tolle cupidineum munus: minimeque decorum.
Non bene olet sponsus, qui bene semper olet.
Si nescis, rigidis assuevi cruda Lacaenis.
At Lacedaemonias balsama nulla iuvant.
Idalius corrumpit odor iuvenesque senesque.
Mollibus illecebris fama pudorque perit.
Fasti demonstrant. Annis secura trecentis
Casta, per unguentem perdita Roma fuit.