Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Geraldus Battalianus Alesso Archiater Botanicus Uraniae ., lines 3.5.2.138-3.5.2.181
Jacob Balde, Urania Victrix 3.5.2.138-181
Unproofread scanNot analysed yet
Esse ratam, denis Saecula plura probant.
Nullus inops periit, nostram qui calluit artem.
Si periit, nostri desiit esse fori:
Indignus, cui Pergamei lux fulserit astri:
Hippocratis numquam sedit in ore favus.
Curandis lustrum vix unum insumpsimus aegris:
Quinque per Autumnos quae mihi poma data!
Qualia in Hesperidum memorantur crescere silva:
Flavet ubi rutilis arbor opaca comis.
Qualia et Alcides ,domito decerpta dracone,
Iniecit gremio, Deianira ,tuo.
Nam quid dissimulem? Sunt lato praedia fundo:
Ridet ager: lacrimis vinea laeta madet.
Stant arces: Arx una sita est in vertice collis:
Altera vicinae flumina lambit aquae
Villa triplex. Pecoris custos: ubi Panque Palesque .
Quot coelum stellas, tot numeramus oves
Respice Caussidicos: quos sicco in pulvere legum,
Inque mola Iuris versat egena Themis ,
Confer eos nobis: mera mendicabula dices.
Gaudent, si miseris sportula parva datur.
Plus ego collegi trieteride callidus una;
Intulerit decima quam Taracona sibi.
Perdius et pernox tamen iste senilibus annis,
Ius immetatum, Ius sine fine terit.
Quid prosunt Tituli, vituli si ad prandia desunt?
Pinguis ubi labor est, sed macilenta penus.
Codice sudatur: modice coenantur. Aratrum
Ducitur in sterili nilque ferente solo.
Nos aliis ventis velorum pandimus alas:
Flabra ferunt Medicam prosperiora ratem.
In pretio labor est hunc praemia digna coronant :
Nomen, honor, tituli, gratia, census, opes.
Laeta Ceres stipat fecundis horrea spicis:
Euhius, ut torrens, in nova vasa fluit.
Infectum argentum factumque coruscat in arca.
Sed facti multo copia maior adest.
Quanta eris, Uranie ,si nos dignabere taeda!
Ut fierem coniunx, ipse rogandus eram.
Omnia quae pleno defert tibi copia cornu;
Vix poteris praesens enumerare bona.
Est mihi, sitque, precor, Paracelsi fontibus hausta
Nobilis ars. Aurum conficere ipse scio.
Frustra Pactolus ,cum Gange ,Hermusque superbit;