Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Geraldus Battalianus Alesso Archiater Botanicus Uraniae ., lines 3.5.2.182-3.5.2.231
Jacob Balde, Urania Victrix 3.5.2.182-231
Unproofread scanNot analysed yet
Caraque turbantis flumen arena Tagi .
Artifices succendo nova fornace pyropos.
Aedificare parem Lemnius ipse nequit.
Iniectum Tinctura facit flavescere plumbum,
Mercurii mira conditus arte lapis.
Secretum est, tacitis quod vix credatur Amyclis .
Si petat Harpocrates ,hoc aperire negem.
Solus ego, fraterque meus retinemus in arcto:
Tertia, si faveas, conscia et huius eris.
Ecquid enim nostrum celarem pectus habentem?
Aut Dominae possem quid reticere meae?
Tum vero armillas, redimicula, cingula, peplum,
Quaeque voles, eadem fulva metalla dabunt.
Tota ut chrysolithis ornata incedere possis,
Efficiam. Phrygia palla rigebit acu.
Quando igitur festis Matronae solibus ibunt;
Pompaque femineum proferet alta pedem.
Quae tibi se Nymphe ,quaeve altera conferet uxor,
Agmineque ex omni conspicienda nurus?
Vestibus intextis auro gradieris ut inter
Sidereas noctu Cynthia plena faces:
Utque eadem, vultum cum mutat, Oreadas inter
Ambulat et pharetram pictaque tela gerit.
Pauca loquor: votis multo maiora sequentur:
Quam modo concipiat mentis imago tuae.
Dum scribo; peregre venit, ecce, auriga, vocatque.
Splendida stat patulas ante quadriga fores.
Ocius ad magni distantem nominis aegrum
Poscimur. implorat dives Odornus opem.
Sic Medici colimur! Sic summus et imus honorant.
Terrestres populus nos putat esse deos.
Et sumus. e caelo quasi lapsi astare videmur
Aegrorum lectis: primaque verba levant.
Ad nostros aliquis convertit lumina vultus
Anxius. Hinc auram, mentem animumque trahit.
Ibo: nec, ut spes est, vacuus mercede redibo.
Stringere iam falcem messis et hora monent.
Aurea messis erit. Tunc fertilis imminet aestas:
Aegrotum propior cum necis urget hiems.
Cum gelido sudore gravis tremor occupat artus:
Fervidus imperiis Battalianus adest.
Plura redux scribam, referens munuscula mecum.
Quaecumque accipiam, te sine nulla placent.
Utendum interea divinum suado germen
Quale novo Brasilum protulit Orbe solum.
Benno puer, Domini chartam tibi tradere iussus,
Hoc quoque cum cista divite tradet olus:
Erudietque docens. Quis finis et usus in illo:
Quid sibi cum iuncto fomite cera velit:
Quidve chalybs, et acuta silex, et fistula duplex.