Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Geraldo Battaliano Alessoni, Unguentario ., lines 3.6.2.183-3.6.2.228
Jacob Balde, Urania Victrix 3.6.2.183-228
Unproofread scanNot analysed yet
An sumus indecores? Per me potes esse decorus:
Dummodo virtutis sit tuus ille decor.
Non me nobilior fuerat Galatea Sicana :
Respuit illa tamen te, Polypheme virum.
Ergo recuso procum versantem forcipe ferrum:
Quamvis in sponsam Mulciber ipse petat.
Plerumque est etiam tinctus fuligine morum:
Quem facies fuscat, pectore carbo notat.
Quanta eris Uranie ,si nos dignabere taeda!
Uxor ero Medici. Nil, puto, maius ero.
Atque adeo si te digner: portare merebor
Raptas de medio funere nupta faces.
Sertaque sanguineis stillabunt humida guttis:
Quasque nuces spargam, turbida mitte Eris.
Auspicium thalamis ferali carmine bubo
Occinet: et peplum funebre sumet Hymen .
Plura redux scribam. Moneo, ne plura: Cremabo
Ter pede proculcans, iniciamque focis.
Quodsi cum Paeti foliis accesseris ipse:
Praeceps e scalae deiciere gradu.
Improbe! Quam famulus nobis tuus attulit herbam!
Colchica an Emathia est: quod genus, unde domo?
Mitius inveni frutice hoc quodcumque venenum.
Sive tuum Scytale, seu basilisce, tuum.
Sera subit pietas. Pudet ah, pudet edere verum!
Iamque etiam taedet, paenitet, atque piget.
Confiteor: sumpsi concisi frustra Tabaci.
Per patulas nares, oraque fumus iit.
Haustum Benno puer verbis, persuasit amicis:
Ille puer nequam, vernula peior Hero.
Principio mirata fui: tum propter odorem,
(Fortis enim et vehemens, atque Ferinus erat:)
Tum propter spiram toties ex caule retortam:
Qualem incantatus Thessalus anguis habet.
Dicebam: quid non labentibus invenit annis
Longa dies? Prosit talis et herba mihi!
Admovique manum: subitoque horrore refugi:
Donec fumosum Benno praeivit iter,
Sic, quae conditio vetus est miserabilis Evae :
Feminea nocui mobilitate mihi
Fistula corripitur: Brasiloque infecta veneno,
Qua patet in longum proluit ora tubus.
Parsque supinatis, pars, ceu grave limen Avernus
Panderet, offensis naribus ire foras.
Protinus insolita caligine turbidus aer
Aestuat: insolito turbor et ipsa metu.