Latin · Elegiac couplet
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius., Urania Geraldo Battaliano Alessoni, Unguentario ., lines 3.6.2.229-3.6.2.272
Jacob Balde, Urania Victrix 3.6.2.229-272
Unproofread scanNot analysed yet
Mox vertigo quatit. Mutantur in ore colores
Egelidus sudor membra per aegra fluit.
Attonitae similis, veluti Iovi ignibus icta.
Dicor in obscuro procubuisse solo:
Torva tuens, adaperta sinum, dispersa capillos,
Scissa genas, pectus tunsa, soluta pedes.
Qualis ab Ismarii decurrens vertice montis,
Post thyasos Maenas denique lassa cadit.
Benno puer risit: notae flevere sodales.
Me quaedam comites deseruere meae.
Tu quoque iam tolles altum fortasse cachinnum,
Successu tristi laetus: ut esse potes.
Ad mecum redii, quae non et qualia dixi!
Heu, quibus et quantis vociferata modis!
Ah! pereat, quisquis furialem hanc repperit herbam,
Quattuor insanis per iuga tractus equis.
Invadant illum morbi cum vermibus omnes:
Nullaque tabentem febribus herba iuvet.
Hoc illud Sponsae munus dotale petendae:
Hac nempe illecebra decipienda fui!
Ad tumulum et Manes praecedere dignior ipse es.
Perfide quid dubitas Battaliane mori?
Siccine me miseram voluisti perdere leno:
Quam te crudeli fingis amare ioco.
Iam conclamatam, letique in faucibus aegram
Servare, officii pars erat una tui.
Et sanam ad nigras deducere niteris Umbras!
Perfide, quid dubitas Battaliane mori?
Ausus es in calatho feralem mittere fructum:
Quo, puto, nil peius Caucasus ipse parit.
Ausus es ex illo sumptos suadere vapores:
Et sumo cerebrum sollicitare meum.
Haemoniae mallem sucos hausisse cicutae.
Perfide quid dubitas Battaliane mori?
Ominor: exspectant te saxum et vultur et urna.
Et rota et illudens arbor et unda fugax.
Conscia flagitii iam te Mens ipsa flagellat.
Haec tua Tisiphone est: haec tua Erinys erit.
Non potes, ut tentes, meritas evadere Diras .
Perfide quid dubitas Battaliane mori?
Scilicet Uranie non est rea turpius illo;
Quem culpas ? Crimen solus Alesso luat?
Me me adsum, quae feci, in me convertite ferrum.
Iste nihil potuit, sed tamen ausus erat.