Latin
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus.
Jacob Balde, Urania Victrix 4.0
Unproofread scanNot analysed yet
Iam cum Iusto Lipsio V. Clar. pecoratum imus. Is, si forte ad convivium invitabitur; Lovanii per plateas ad hospitem tendens, et interrogatus, quo pedes? Respondisse de more fertur: eo pecoratum: facturus scilicet, quod pecora solent. Hoc est, edam, bibam, naturae satisfaciam. Nihil excelsum. Nihil homine sapiente dignum moliar. Famem placabo: non excolam ingenium scientia Romanarum antiquitatum et cetera. Haec ille. Gustum itaque hoc libello proponimus; brutum nempe sensum: necessarium quidem, sed non semper necessaria suggerentem. Ad pastum pronus, nihil nisi ventrem curat. Proloquendi aut scribendi, etiam in Apologo concederetur. Crassior est, quam ut possit; vilior, quam Si te lactaverint peccatores, ne aquiescas eis -Prov. I. V. 10 ut debeat. Quamvis utatur quam maxime; potius tamen ad dignoscendos sapores, quam proferendos sermones. Muti, plerumque et surdi sunt. Interroga famelicum ventrem: admove inania solacia verborum: nihil audiet. Nam caret auribus, ut in proverbio est. Alloquere: non respondebit humano more: sed esuriens canino rictu latrabit. Vox haec pecudem prodit. Ceterum beluinae voluptatis illecebra, nemo paene inter Ministros Animae, Dominam suam magis affligit. Gustemus, quae de Gustu. S. August. scripsit lib. 10. Conf. C. 31. Reficimus quotidianas ruinas corporis edendo, et bibendo. Suavis est mihi necessitas: et adversus istam suavitatem pugno, ne capiar: et quotidianum bellum gero in ieiuniis, dolores mei voluptate pellantur. Nam fames et sitis quidem dolores sunt. Urunt et sicut febris necant; nisi alimentorum medicina succurrat: sed dum ad quietem satietatis, ex indigentiae molesti transeo; in ipso transitu, mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus voluptas est: et non est alius, qua transeatur, quam qua transire cogit necessitas. Et cum salus sit caussa edendi atque bibendi; adiungit se tamquam pedisequa ,periculosa iucunditas: et plerumque praeire conatur. Ut eius caussa fiat, quod salutis caussa me facere dico, vel volo; nec idem modus utriusque est. Nam quod saluti satis est, delectationi parum est. Saepe incertum fit, utrumque adhuc necessaria corporis cura subsidium petat; an voluptaria cupiditatis ministrum suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima; et in eo praeparat excusationis patrocinium gaudens non apparere, quid satis sit moderationi valetudinis: ut obtentu salutis, obumbret negotium voluptatis . En Amice Lector, adversus vitia gulae difficilem pugnam, incertum conflictum, raram victoriam.