Latin
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus., Hippolytus Scarbaza Venator Regius Uraniae .
Jacob Balde, Urania Victrix 4.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quia bruto Gustui scribere stupor non permisit: caussam eius agere Patronus substitutus sequitur; et istum Architriclinus. Venatori primas dedimus. Nam si ille penum ferinam non impleat; quid opiparum coquetur ex genio Saeculi. Ut cocta sint omnia; nisi Architriclinus largiter vinum affundat, delicias Gustus nemo consummatas laudaverit. Quibus autem Venator praesens dolis Animam capere intendat, ex Synopsi subiecta accipe. 1. Venatorius scribendi modus singularis. 2. Hippolytus Scarabaza Venator regius. Priorum trium Sensuum blandimenta explodit; et suam ferinam praedicat. 3. Colore, sono, odoribus quis saginetur? Ad Gustum veniendum. Qui tamen ipse pulpam ferinam, venatorem delicias, domesticae longe praeferat. 4. Ad eius Venatorium etiam aucupium et piscatorium pertinere: quanta ergo Domina futura Uranie ! Quibus deliciis affluxura! 5. Venatorum vita virtusque, vigiliae, labores, cum feris praelia, iustis belli sudoribus exaequanda. 6. Venatores in Principium deliciis esse: ergo Uraniam in amores honestissimos, et coniugium nobilissimum posci. 7. Venandi voluptatem ex omnibus eminere, cum idiomate peculari, tum curiosis legibus Fori atque Iudicii silvestris adstrictam. 8. Lenocinia Venatoria. (P. S.) 9. Mittitur lepus in illecebram: Martiali et Gellia testibus, septies gustatus formam excandefaciens, miris modis.